

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 5: Versus 27
Levi.[BEDA.]Idem Levi qui et Matthaeus. Sed Lucas, etc., usque ad de telonario in evangelistam sit mutatus.[BEDA, AMBR.]Reliquit propria, qui rapiebat aliena. Nec solum lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contemnit, quod poterat venire a principibus saeculi, quia rationes vectigalium incompositas reliquerit. Et quia in nullo prorsus hujus vitae respectum vel cogitationem sibi reservavit, dominicorum talentorum fidelis dispensator esse meruit.[BEDA.]Per Matthaei electionem, fides gentium, quae prius mundanis inhiabant, sed nunc corpus Christi sedula devotione reficiunt, exprimitur. Per superbiam Pharisaeorum insinuatur Judaeorum invidia, quae de gentium salute torquetur.